- SCORDISCA
- SCORDISCAmediô aevô pelles dictae sunt seu dorsualia, quibus equorum terga insternebantur. Uti enim equum suum Volucrem sagis fucô tinctis cooperuit Verus, apud Capirolin. c. 6. sic Commodus pelle inaurata equum Pertinacem intexit, apud Lamprid. Cuiusmodi pelles scordisca appellatae sunt, a scorto. Vegetius de re Veterin. l. 2. c. 60. Quod si dorsum scdentis iniuriâ tumere iam coeperit ---- scordiscum superimpones. Hinc Scordiscarii D. Hieronymo, qui scordisca conficiunt. Vide Salmas. Not. ad Capitolinum in Vero, loc. cit. et infra Sella Equestris, it. supra Dorsale.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.